Übereignung einer Heide an die Stadt Cölln

Markgraf Otto übereignet der Stadt Cölln die bei derselben gelegene Heide.


In Nomine Sanctae et individue Trinitatis. Nos Otto Dei Gratia Brandenburgensis Marchio omnibus in perpetuum. Mutabilium temporum successio actiones hominum frequenter deduceret in irritum et inane, si non a voce testiam vel scripti Memoriae reciperent firmamentum. Notum igitur facimus universis tam praesentibus quam praesentium successoribus, quod deliberatione provida et discreta cum consensu filiorum nostrorum Civitati nostrae Coloniensi apud Aulam Berlin Miricam quam olim Dominus Rudolphus miles de Ystralowe possederat annis pluribus pacifice et quiete, cum omni iure et utilitate, quomodo ipse habuit, Syluis, pascuis, Banderiis et aliis attinentiis iure haereditario contulimus perpetuo possidendam. Testes huius sunt Dominus Lodewick de Kerckowe, Dominus Arnoldus de Bredow, Dominus Heinric de Grobene, Dominus Rudolphus de Ystralowe, Dominus Henrich Trude, Advocatus in Spandow, et alii quam plures. Acta sunt haec in Spandowe Anno Domini 1261. Et ne nostra donatio bona deliberave facta possit ab aliquibus in posterum caluminiose infringi praesentes nostras literas supra dictae civitati Coloniensi Sigilli nostri munimine roboratas in evidens testimonium et robur validum duximus erogandas. Datum per Johannem nostrum Notar. XI. Kalend. Decembr.


Aus der Süßmilchschen Urkundensammlung abgedruckt in Süßmilch's schnellem Wachsthum Berlin's S. 71.
Gegen die Richtigkeit der Leseart dieser Urkunde hat schon Nicolai in s. Bschr. Berlin's I. 386. Bedenken geäußert. - Dpl. Beitr. Th. II. Urkunden.
Wenn aber das Factische derselben als richtig betrachtet werden darf, so bestand die darin gedachte Mirica in demjenigen Terrain, welches sich der ältern Besitzung Cöln's anschloß, und sich bis zum Landwehrgraben, in dessen ganzer Länge von der Ober= zur Unterspree ausdehnte; denn dieser umfaßte noch 1435, als Berlin und Cöln vom Johanniterorden dessen unmittelbar dahinter belegen gewesene Besitzungen erkauften, das gesammte cölnsche Stadtgebiet.

[Fidicin, S.1]