| Markgraf Otto schenkt dem Kloster zu Spandau mit Zustimung seiner Söhne Johann, Otto und Albert fünf Hufen Landes im Dorfe Schöneberg am 3. November 1264
In nomine sancte et Indiuidue trinitatis. Nos Otto, Dei gracia Brandeburgensis Marchio, Omnibus in perpetuum. Sicut dies et tempora indefinenter fluunt et transeunt vices singulas alternando, sic ea, que sub ipsis fiunt temporibus, decorem memorie facillime perderent et vigorem, nisi voce testium et scripti memoria reciperent munimentum. Ea propter notum facimus tam presentibus quam posteris vniuersis cristi fidelibus, quod ob spem eternorum premiorum, bona et sincera deliberatione, filiorum nostrorum Johannis, Ottonis et Alberti adhibito consensu vnanimi, ecclesie sanctimonialium apud Zpandowe, quam nos piis amplectimur visceribus karitatis, sperantes in domino ihesu christo, quod ibidem domino deo famulantes nostrum apud altissimum supplere debeant inperfectum, Quinque mansos in villa Sconenberch sitos omni iuris integritate, sicut nos possedimus, exactione eciam et peticione seu aduocaticio seruicio et aliis quibuscumque seruiciis depositis et semotis, proprietatis titulo contulimus perpetuo possidendos. Et ut nostra donacio, ex perfecta nostra filiorum nostrorum liberalitate peracta, absque omni ambiguitate et contradictione seu inpulsu friuolo vel maligno rata et grata plene ac plane futuris temporibus perseueret, presentes nostras litteras, sigilli nostri munimine solidatas, supradicte ecclesie in euidens testimonium et robur validum duximus erogandas. Testes huius sunt: Dominus Johannes de Rossowe, Cunradus de Osterburch, Gheuehardus de Aluensleue, Olricus de Croghe, Henricus de Thene, Albertus de Grobe Aduocatus in Zpandowe, Henricus de Grobene, Arnoldus de Bredowe, Theodoricus de Bornem et alii quam plures. Datum Zpandowe per manum Johannis nostre Curie Notarii, Anno domini Millesimo CC°. LXIIII°. Tercio Non. Nouembr. Indict. Vlla.
|