Bestätigung des Kürschner-Gewerks vom 22. März 1280
Nos Thomas de Struceberch, Heiso Institor, Theodoricus Cultellifex, Heinricus Mercator, Ludolfus Blawe, Johannes de Prettin ceterique consules ciuitatis Berlin apud Coloniam omnibus hanc literam inspecturis Salutem. Cum mobilitas temporis quietis nescia successive labatur et ea que sunt in tempore facilius evanescant cum tempore, Expedit ut ea que existunt sempiterna confirmacione digna solidius in scrippturam redigantur. Notum igitur sit omnibus hunc tenorem inspecturis, quod nos consules civitatis Berlin, videlicet Thomas de Struceberch, Heiso Institor, Th. Cultellifex, H. Mercator, L. Blawe, Jo. de Prettin ceterique eiusdem ciuitatis consules ex communi consilio, ac sagaci deliberacione ad nostre ciuitatis promocionem statuimus hos articulos infra scriptos: Primo, ne ullus aduena opus pelliparium stans in foro vendere presumat nisi communi magistrorum opere preacquisito. Secundo, ne ullus emat uellera pellifex alienus. Tercio, quod nullus ponat dolium rosiue quod beth est interpretatum. Quarto, si aliquis alienigena habens filios quamquam paruulos vel adultos acquirens opus nostre ciuitatis pelliparium tum vitam finiendo debitum humane nature persolverit, filii eiusdem si arti pelliparie insudare voluerint patris assequentes uestiga uolentes magistrorum perfrui libertatis, opus nostre ciuitatis acquirere tenebuntur pro hac summa, videlicet ciuitati tres solidos ac magistris operis tres solidos et vnum talentum cere ex integro persoluentes. Quinto nichilominus adiungentes si aliquis pellifex filios habuerit in nostra ciuitate progenitos, si filii eiusdem opus acquirere voluerint, in XVIII denariis ciuitati et totidem magistris operis dimidio talento cere apposito sufficere protestamur. Si quis vero ex temeritate rebellancium prelibatum statutum irritare voluerit, quod absit, totam concionem ciuitatis berlinensis magistra operis artis pelliparie statuimus suffragari ad emendam. Ne igitur huiusmodi ordinacio a posteritatibus reputetur friuola et inanis verum magis matura consulum deliberacione conflata, ordinacionem prescriptam non solum modernorum simul ac seniorem consulum testimonio Tho. de Struceberch, H. Institoris, Th. Cultellificis, H. Mercatoris, L. Blawe, Jo. de Prettin necnon nostre ciuitatis munimine sigilli in necessarium duximus fiducialiter approbandam. Datum et actum Berlin Anno domini M0CC0 octogesimo, XI0 Kalendas Aprilis.
|
|
Anm.: Das Siegel unter dieser Urkunde zeigt erstmals den Berliner Bären (siehe rechts).
|