Innungsbrief für die Berliner Schneider vom 10. April 1288
Cum mors impetus sui non sedabit rabiem, donec omnia detrahat in ruinam, utili cautela procuratum est necessarieque compertum, vt super quibuslibet actis scripta conficiantur authentica, quibus, dum oportunum fuerit, ueritas certissime comprobetur et dubietatis questio penitus dissoluatur: Ex harum igitur inspectione literarum Nos, Nicol. de Lyzen, Johannes de Blankenuelde, Conradus quondam prefectus in Baruth, Conradus de Beliz, Consules Ciuitatis Berlyn, cum vniversitate loci eiusdem, volumus in manifestam et publicam noticiam deuenire, quod nostris dilectis nobis sartoribus prope nos in nostra ciuitate Berlyn morantibus, qui a nobis suam tenent iusticiam, damus libertatem astandi eo iure et perfruendi, quo sartores ciuitatis Brandenborg a primeua eiusdem ciuitatis constructione perfruerunt. Volumus eciam vt quicumque ipsorum opus acquisierit, pro ipso acquirendo dabit IV or sol. denariorum et II. talenta cere, de quo percipit ciuitas nostra II. sol. denariorum et domus sancti spiritus dimidium talentum cere et domus leprosorum dimidium talentum. Reliqui II. solidi et vnum talentum cere in vsus sartorum diuertuntur. Presertim volumus quod nullus deferat tunicas frustatas seu capucia aut coltas uel iopas in foro rerum venalium venales preter nundinas quod interpretatur forum annuale. Preterea volumus: quicumque aliunde veniens acquisierit opus sartorum, pueri sui no habent participium cum eodem; sed pueri postea nati videlicet puella dimidiam partem operis, seruus vero totum opus, sicut pater, possidebit. Volumus eciam, quod nullus sarcire debeat, nisi primo acquisierit id quod dicitur burscaph Et fraternitatem sartorum volumus eciam sub modo districto obseruari. Si quis furando uel falsificando excesserit, eiciendus erit a gulda; ita quod amplius eidem nunquam detur facultas ipsum opus exercendi. Vt igitur hec nostre donacionis concessio rata perseueret, Presentes litteras nostri sigilli appensione firmatas, eisdem duximus concedendas. Datum per manus nostri notarii Johanis de Barboie. Actum anno domini M0 CC0 LXXXVIII0 IIII0 Idus Aprilis. |